|
|
||
|
(347) . SOUS LE RÈGNE DE CHARLES VI. 107
die anni, in choro dicte ecclesie, post vesperas. Et, si idem testator decederet in una ecclesiarum unde esset canonicus, ordinavit et voluit idem testator dictum corpus suum, seu cadaver, in eadem ecclesia in-humari, videlicet, in choro ejusdem ecclesie, si fieri possit, vel in navi ejusdem ecclesie, ante ymaginem Nostre Domine, si dicta ecclesia de eadem sit fundata ; et si de alio Sancto aut Sancta dicta ecclesia sit fun-data, ante crucifixum. Et, si contingeret ipsum testatorem decedere in villa de Barro supra Secanam, ubi habet domum suam, ordinavit et voluit idem testator corpus suum in cimiterio clomus Dei, in qua domo sunt fratres fundati de Sancta Trinitate; cui domui Dei idem testator legavit et ordinavit sexcentum francos suprascriptos in modum et in finem supratactos esse convertendos, ac pro celebrando et faciendo servicium supradictum.
Item, una cum hoc, legavit et donavit idem testator per presens testamentum dicte domui Dei, pro orando Deum pro ejusdeni testato-ris anima, jaceat vel non jaceat dictum corpus suum, jardinum sive ortum quod habet et possidet apud Bar predictum, junctuhi mûris dicte domus Dei, nuncupatum, gallice, le Courtilz aux Gouliers, secun-dum quod se comportât et extendit, quod jardinum ipse alias vendi-derat Roberto le Cigne, prefate domine regine panetario, et quod de post redemit, prout dicebat, una cum certis abis hereditagiis, secun-dum quod lacius declaratum est in litteris super hoc confectis de dicta empcione.
Item, legavit et donavit idem testator dicte domui Dei sex clietas, gallice, de lande, de quatuordecim dietis, quas idem testator acqui-sierat a Johanne de Railly et ejus uxore, sedentes in finagio de dicto Barro.
Item, voluit et ordinavit dictus testator quod infra unum mensem post decessum suum sue exequie fient, et quod sint tredecim torchie, qualibet torchia de octo libris, pondérantes; quas torchias tredecim pauperes tenebunt, qui habebunt quilibet unam tunicam seu robam et unum capucium de bruneta vel burello nigro, unum par sotula-rium, et duos solidos Parisiensium, nec non quatuor cereos, quolibet
|
||
|
|
||
|
i4.
|
||
|
|
||